monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 6
Verbum autem Domini quod vaccae Basan iubentur audire, secundum coeptam tropologiam, haereticis praecipit, qui ventri et gulae servientes, recte appellantur vaccae pinguissimae, sive vaccae ignominiosae: hoc enim interpretatur Basan, id est, αἰσχύνη, quam si confusionem dicere voluerimus, Babylonem magis quam Basan interpretabimur. Hae vaccae pingues, sive ignominiosae et aridae, nam Basan et hoc intelligitur, in monte Samariae sunt, cui et in Osee dicitur: Aufer vitulum tuum, Samaria. Et rursum in eodem, Quia seducens erat vitulus tuus, Samaria : et ideo in monte Samariae, quia semper eriguntur in superbiam, et sibi sublimia repromittunt.